라틴어 문장 검색

Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장71)
aut ubi surculus corpori infixus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장366)
Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장374)
Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장379)
Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장382)
Nam sive ex oleo inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장106)
Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장92)
si leni, ea, in qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit, [si reprimendi causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 7:3)
At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 6:1)
Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 10:4)
Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 1:1)
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:1)
Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:1)
item panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:3)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION