라틴어 문장 검색

tibi igitur hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 4:1)
modo enim ne suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur voluptate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 47:4)
Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:1)
Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, cum, quae pressa diu massa latuere sub illa, sidera coeperunt toto effervescere caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:12)
Herculeus mollis pueri famosus amore ardor et in transtris iactata efferbuit Argo, nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권54)
praeterea ne vos titillet gloria, iure iurando obstringam ambo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:4)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
" Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:5)
Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 21:1)
sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 25:2)
Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:3)
Videor mihi intueri animum tuum incensum et effervescentem ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:1)
ira se profert et in faciem exit, quantoque maior, hoc effervescit manifestius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 6:2)
inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:1)
Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION