라틴어 문장 검색

quod doleo et moleste fero.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:15)
Hoc dux audito et moleste accepto, post dies octo precibus Tankradi satisfaciens, ducentis equitibus et mille peditibus terram regionesque Grossi Rustici ingressus est, et praeda innumerabili undique contracta, homines gentiles alios trucidari, alios jussit captivari, caetera vero omnia in flammas et caedes usquequaque redegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:3)
quia ut dixit sapiens, "Molestius est inter duos amicos iudicare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 79:15)
Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis, Nec retinere velis, si ceperit esse molesta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:1)
Nam ut idem dixit, "Molestum verbum est et honerosum dum demisso vultudicit quis: rogo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:21)
Que si non ledat, tamen hanc sufferre molestum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:2)
Neutrorum contempnenda sententia est, sed facilior et tutioraliis gravis aut molesta vita est otiosorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:3)
Videte ne quid molestum ei faciatisaut inhonestum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:32)
In altero enim turpis impudentia, in altero tolerabilis verecundia spem futurae correctionis ostendit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:11)
In convivio Africani, Pannoniae secundae rectoris, apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam, arbitrum adesse nullum existimantes, licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:2)
quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa, evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 2:2)
Hac autem assentandi nimia foeditate, mercari complures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius posuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter impugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opes eius augebat, ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 3:1)
Quod ideo per molestos formatores imperil struebatur, ut si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 6:1)
Qua arte complures litigatores Aegyptios, a quibus moleste interpellabatur, domum redire coegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장1)
Abolenda nobis natio molestissima, cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION