라틴어 문장 검색

At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:4)
Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret, aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:7)
Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:8)
Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:9)
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
(불가타 성경, 호세아서, 9장2)
Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo;
(불가타 성경, 요엘서, 2장24)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장10)
qui, ut in torcularibus conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장29)
qui, ut in torcularibus conuersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere neruos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 6:2)
qui, ut in torcularibus, conversi, rumpere quoque, quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:2)
(sternere quippe toros vel caedere ligna culinae membra negant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:76)
At in rustica parte magna et alta culina ponetur,ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omnitempore anni morari queant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 3:1)
Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 18:4)
Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION