라틴어 문장 검색

mel crudum, lac, lactantia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera, omnia tepida, dulcia, pinguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:4)
item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
hisque adjicienda sunt cotonea, et cum ipsis corticibus suis punica, sorba, et quibus magis utimur, et torminalia, sic, ut haec tertiam ollae partem teneant:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:2)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION