라틴어 문장 검색

Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장8)
supra basim eriguntur regulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, quibus includuntur aerei modioli, fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque lanatis involutis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장3)
in quibus asses sunt ex torno subacti et ibi conlocati, qui, cum recepit arcula animam, spiritum non patientur obturantes foramina rursus redire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장17)
constituebatur autem in ea arietaria machina, quae graece dicitur κριοδόκισ, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus et reductionibus efficiebat magnos operis effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장19)
in ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장18)
pinsere autem dici Persius probat, ut a tergo quem nulla ciconia pinsit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1797)

SEARCH

MENU NAVIGATION