라틴어 문장 검색

venti frenantur et undae, pigrior adstrictis torpuit Hebrus aquis, porrexit Rhodope sitientes carmina rupes, excussit gelidas pronior Ossa nives;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:6)
at qui desidia semper vinoque gravatus, indulgens Veneri, voluit torpescere luxu, hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:287)
porro ne in corpore quidem valetudinem medici probant quae animi anxietate contingit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:1)
ipsam quin immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 3:1)
Otho interim contra spem omnium non deliciis neque desidia torpescere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장1)
Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 19:1)
4. Redditur, ecce, sermo Calliopeus inferius, quo sententialiter canitur, quanquam transumptive more poetico signetur intentum, amorem huius posse torpescere atque denique interire, nec non huius, quod corruptio unius generatio sit alterius, in anima reformari.
(단테 알리기에리, Epistolae 14:1)
Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:14)
in doloribus et anxietatibus paries, mulier - lex ista non mea est -
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:13)
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nil expositum soleat deducere nec qui communi feriat carmen triviale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII17)
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII84)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 25:1)
Sed Maro vester anxietatem huius observationis omisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 7:1)
"vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION