라틴어 문장 검색

Ideo quasi torques est eis superbia et tamquam indumentum operuit eos violentia.
그래서 교만이 그들의 목걸이며 폭행이 옷처럼 그들을 덮었네. (불가타 성경, 시편, 73장6)
quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo.
그것들은 네 머리에 우아한 화관이며 네 목에 목걸이다. (불가타 성경, 잠언, 1장9)
Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma.
(여자) 예루살렘 아가씨들이여 나 비록 가뭇하지만 어여쁘답니다, 케다르의 천막처럼 솔로몬의 휘장처럼. (불가타 성경, 아가, 1장5)
Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui.
(남자) 나의 누이 나의 신부여, 그대는 내 마음을 사로잡았소. 한 번의 눈짓으로, 그대 목걸이 한 줄로 내 마음을 사로잡았소. (불가타 성경, 아가, 4장9)
Inice pedem tuum in compedes illius et in torques illius collum tuum;
어깨를 낮추어 지혜를 짊어지고 지혜의 사슬을 귀찮게 여기지 마라. (불가타 성경, 집회서, 6장25)
Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae;
지혜의 멍에는 금장식이고 그의 사슬은 자주색 끈이다. (불가타 성경, 집회서, 6장30)
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques
그날에 주님께서는 패물들을 없애 버리시리라. 발찌와 태양 목걸이와 반달 목걸이, (불가타 성경, 이사야서, 3장18)
Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida.
너의 천막 터를 넓혀라. 네 장막의 휘장을 아낌없이 펼쳐라. 네 천막 줄을 길게 늘이고 말뚝을 단단히 박아라. (불가타 성경, 이사야서, 54장2)
Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas.
나의 천막은 무너지고 천막 끈도 다 끊어졌다. 내 아들들마저 나에게서 떠나가 없으니 내 천막을 다시 펼쳐 주고 장막을 세워 줄 이가 있을 리 없다. (불가타 성경, 예레미야서, 10장20)
Numquid mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas? Tunc et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
에티오피아 사람이 자기 피부색을, 표범이 자기 얼룩을 바꿀 수 있겠느냐? 그럴 수만 있다면 악에 익숙해진 너희도 선을 행할 수 있으리라. (불가타 성경, 예레미야서, 13장23)
BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea.
내 살과 내 살갗을 닳아 없어지게 하시고 내 뼈를 부수시며 (불가타 성경, 애가, 3장4)
Pellis nostra quasi clibanus exusta est propter aestum famis.
굶주린 끝에 신열로 저희 살갗은 불가마처럼 달아올랐습니다. (불가타 성경, 애가, 5장10)
Et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum;
장신구로 치장해 주었다. 두 팔에는 팔찌를, 목에는 목걸이를 걸어 주고, (불가타 성경, 에제키엘서, 16장11)
Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: " Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur ".
임금은 큰 소리로 주술사들과 점성가들과 점술사들을 데려오라고 외쳤다. 임금은 또 바빌론의 현인들에게 말하였다. “누구든지 저 글자를 읽고 그 뜻을 밝혀 주는 사람은, 자주색 옷을 입히고 금 목걸이를 목에 걸어 주고 이 나라에서 셋째 가는 통치자로 삼겠다.” (불가타 성경, 다니엘서, 5장7)
Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris ".
또 나는 그대가 뜻풀이를 잘하고 어려운 문제들을 풀어낼 수 있다는 말을 들었다. 이제 그대가 저 글자를 읽고 그 뜻을 나에게 설명해 줄 수 있다면, 그대에게 자주색 옷을 입히고 금 목걸이를 목에 걸어 주고 이 나라에서 셋째 가는 통치자로 삼겠다.” (불가타 성경, 다니엘서, 5장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION