라틴어 문장 검색

sed quia motus ejusmodi est lentus admodum et per particulas valde exiles, non percipitur calor.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 246:4)
ita ut exilis admodum sit appetitus aeris ad superiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:6)
Quinetiam aiunt lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per hujusmodi perspicilla inaequalem admodum et tortuosam cerni:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:4)
Recte enim notavit Telesius, etiam in aere ipso inesse lucem quandam originalem, licet exilem et tenuem, et maxima ex parte oculis hominum aut plurimorum animalium non inservientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:4)
Quae quam sit exilis et totius uacua ponderis sic considera.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:6)
aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장224)
4 Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장1)
aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:9)
Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:1)
aliae rectae, aliae flexae, et tortuosae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 44:10)
Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, majus in manu quam in medicamentis praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 2:1)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquunturhistoriae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 2:3)
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 6:1)
cum defuerit, exilem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION