라틴어 문장 검색

postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 7:3)
maius enim est opus atque praestantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum etiam eloquentiae laude perfectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 79:1)
Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 93:1)
Candidatus anno meo spondeo, nulla rapietur, nullus occidetur, nullum spoliabitur templum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.5)
si tamen senatorii seminis homo, qui cotidie trabeatis proavorum imaginibus ingeritur, iuste dicere potest semet peregrinatum, si semel et in iuventa viderit domicilium legum, gymnasium litterarum, curiam dignitatum, verticem mundi, patriam libertatis, in qua unica totius orbis civitate soli barbari et servi peregrinantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:3)
audivi eum adulescens atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret, sub cuius videlicet magistratu consul Asterius anni sui fores votivum trabeatus aperuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:1)
hic eum Romuleos proceres trabeataque Caesar agmina mille simul iussit discumbere mensis, ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat sufficere, aetherii felix sic orbita fluxit Triptolemi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum18)
'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persius stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutas pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius vicinosque ignare paras invadere portus pro 'ignarus', et alibi quos Amasene pater pro 'Amasenus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a4)

SEARCH

MENU NAVIGATION