라틴어 문장 검색

"nam sic labentibus obstat vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum, securos pendente iubet dormire ruina, vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III82)
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum frivola.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V30)
non tractabile asperum, intractabile, sub quo tractari nihil possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 532)
quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:4)
nihil est enim eo tractabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 7:9)
Quapropter aufer frivolam insolentiam;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.8)
Ubi vanus animus aura captus frivola Arripuit insolentem sibi fiduciam, Facile ad derisum stulta levitas ducitur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.1)
Sed ut te coheredes mei tractabiliorem experiantur, utque tibi nihil abstulerit reverentia mei, offero pro mea parte tantundem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 10:2)
me certe iuvat, primum quod te tam tractabilem video, ut in ira regi possis, deinde quod tantum mihi tribuis, ut vel auctoritati meae pareas vel precibus indulgeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 243)
sunt nempe falsa et frivola quae mundiali gloria, ceu dormientes, egimus:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum27)
non vereor ne me nimium confidere quisquam arguat ingeniique putet luctamen inire, sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권191)
discordes linguis populos et dissona cultu regna volens sociare Deus subiungier uni imperio, quidquid tractabile moribus esset, concordique iugo retinacula mollia ferre constituit, quo corda hominum coniuncta teneret religionis amor;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2205)
"illa nihil, quia facta manu, hic manuum quia facta colit, frivola utraque et utraque nihil."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.19)
"nimirum vacuae credentur frivola famae, quae miseros optare iubet quandoque futuri spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem desidiam pigro rerum meditamine palpent."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 159)
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION