라틴어 문장 검색

qua re cum hostes decepti insequi conati essent, conversis subito navigiis suis Alexandrinas naves incurrisse et telis ac flammis in eas missis, refragante hostibus flatu, cum nihil ipsi tale facere possent, victoriam consecutum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 68213)
quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:4)
nihil est enim eo tractabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 7:9)
Refragari videntur experimenta quaedam de sono in vasis aere vacuis propagato, sed vasa aere omni evacuari vix possunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:1)
Sunt enim quaedam adulescentium auribus danda, praesertim si materia non refragetur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:2)
Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur, quae velim quam diligentissime examines.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:1)
Sed ut te coheredes mei tractabiliorem experiantur, utque tibi nihil abstulerit reverentia mei, offero pro mea parte tantundem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 10:2)
me certe iuvat, primum quod te tam tractabilem video, ut in ira regi possis, deinde quod tantum mihi tribuis, ut vel auctoritati meae pareas vel precibus indulgeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 243)
discordes linguis populos et dissona cultu regna volens sociare Deus subiungier uni imperio, quidquid tractabile moribus esset, concordique iugo retinacula mollia ferre constituit, quo corda hominum coniuncta teneret religionis amor;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2205)
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:15)
sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:2)
tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 33:1)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION