라틴어 문장 검색

Quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperante deo delatum exsurgat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 10:2)
sed remeabo tandem ad coepta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 6:3)
Nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum comperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam, rigentiaque auro vexilla, et pulcritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo, haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 2:1)
At barbari perstricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio, parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis immineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis compositis, quae denuntiarent concordem foederum firmitatem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 3:1)
Et qui animas amittere potius, quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis, et sedes alias suscipere sunt assensi, tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari, nec mutari seditionibus possint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 23:1)
Hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi, temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans, eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus, postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 6:1)
Verum inter haec inquies Persa vineis civitatem pluteisque circumdabat, et erigi aggeres coepti, turresque fabricabantur, frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 1:1)
Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu assurgens ingenti, uno prope modum ore dictis favebat et coeptis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 8:1)
Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 2:1)
Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 20:1)
Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:2)
Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:1)
Agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens, paulatimque sese corroborans, ut dignitatis augmento, virium quoque congruerent incrementa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 3:1)
Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret, iam transituros (ut minabantur) Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia (ut rebatur), Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam praedam venaticiam caperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 1:1)
Verum summa coepti prudentis aliorsum evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION