라틴어 문장 검색

illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 5:2)
per vos mala foederum currunt, per vos regni utriusque pacta condicionesque portantur, agite, quatenus haec sit amicitiae 1 concordia 2 principalis, 3 ut episcopali ordinatione permissa populos Galliarum, quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex foedere, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 10:2)
Galli transalpini qui in Italiam inruperant caesi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha8)
eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 235:1)
Galli Transalpini per saltus ignotae antea viae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 542:1)
legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 654:1)
fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec in quam regionem Italiae effusura se esset sciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 215:1)
Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant ut pacati sub imperio populi Romani essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 616:1)
dum bellum in Macedonia geritur, legati transalpini ab regulo Gallorum - Balanos ipsius traditur nomen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION