라틴어 문장 검색

qui admiranda virtute ex suis navibus in hostium navis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores virtute rem feliciter gerebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:7)
Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant;
(카이사르, 내란기, 1권 58:1)
et contendunt transilire ad alta palatia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM158)
quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장61)
quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:5)
si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere, quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 13:5)
illa per auras tot freta, tot montes uno contenta volatu transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:110)
haerent stagna lacu plenas aequantia ripas praescriptumque timent transiluisse modum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus23)
iam solitae medios alae transcurrere nimbos vix ima tolluntur humo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix15)
Prisca puellares reverentia transilit annos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae71)
iter per extremum Tanaim pigrosque Triones, ite per ardentem Libyam, superate vapores solis et arcanos Nili deprendite fontes, Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:80)
ac velut occultus securum pergit in hostem miles et effossi subter fundamina campi transilit inclusos arcano limite muros turbaque deceptas victrix erumpit in arces terrigenas imitata viros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:82)
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit, transcurrens egit Stilicho totidemque diebus edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:104)
ut sontibus ultro ignovisse velis, deponas ocius iram quam moveas, precibus numquam implacabilis obstes, obvia prosternas prostataque more leonum despicias, alacres ardent qui frangere tauros, transiliunt praedas humiles.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:9)
in prolem transcurrit gratia patrum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION