라틴어 문장 검색

At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:2)
puerum Sporum exectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:3)
asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite integro hinnitus edere canoros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:3)
i, memor i terrae, quae vos amplexa quieto prima sinu, refer et domitis a Colchidos oris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 445:1)
26. Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedente mecum oppinari cogetur, pace videlicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit? 27.
(단테 알리기에리, Epistolae 33:1)
Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:1)
"Tempus et amplexandi et tempus abstinendi manus a conplexu;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:17)
"Sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:35)
scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:8)
"honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:9)
Amplexetur me modo sapientia et Abisag nostra, quae numquam senescit, in meo requiescat sinu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:3)
"tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:18)
sive quod transfiguratus in lupum cum Cyrene concubuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3777)
quem quia Venus adamavit, Mars in aprum transfiguratus occidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1813)

SEARCH

MENU NAVIGATION