라틴어 문장 검색

74. Experta Babiloniae servitus spiritale discrimen attulit quod effecit ut altior fides in Deo fieret, cum suam creatricem omnipotentiam liquidius manifestaret, populum hortaturus ut spem in sua infelici condicione denuo inveniret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 95:1)
Universum non ortum est per quandam omnipotentiam ad arbitrium agentem, per vim demonstratam vel per sui affirmandi studium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:4)
Ipsa vivit cum Iesu plane transfigurata, et cunctae creaturae magnificant eius pulchritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:3)
Haec miracula ceteri vectores pavidi stupent, solus non trepidus Petrus agnoscit Dominum poli terraeque et maris invii, cuius omnipotentiae est plantis aequora subdere.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr3)
Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
Seneca Lucilio suo salutem Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 61)
Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 48:2)
"cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam22)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION