라틴어 문장 검색

Picenum Vmbriam Etruriam occupauit et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 34장 1:2)
scio plerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 3:1)
Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 10:1)
et cum vellet mare transfretare, quod est coturnicum, adflata a Iove et in lapidem conversa, diu sub fluctibus latuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 736)
cursusque brevissimus adeo ut medio noctis spatio transfretaverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5071)
et post haec portum Alingonis tam piger calcas, ac si tibi nunc esset ad limitem Danuvinum contra incursaces Massagetas proficiscendum, vel si nunc etiam tuae navi stagna Nilotidis aquae per indigenas formidata crocodillos transfretarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 3:1)
iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis, ut latus lateri adplicaretur, cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 436:2)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION