라틴어 문장 검색

inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장2)
transfugisse classem, in arto commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, nihil in urbe fidum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장3)
ad postremum gubernatores centurionesque, nisi eadem volentis, trucidant, donec universa quattuor et viginti navium classis transfugeret aut caperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장10)
nudaverat sinistrum cornu Batavorum ala transfugiens statimque in nos versa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장8)
is desperatis generi rebus ad hostes transfugit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:2)
nihil autem amplius quam Adminio Cynobellini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu transfugerat, in deditionem recepto, quasi uniuersa tradita insula, magnificas Romam litteras misit, monitis speculatoribus, ut uehiculo ad forum usque et curiam pertenderent nec nisi in aede Martis ac frequente senatu consulibus traderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 2:1)
nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse iactauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 2:3)
Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro transfugisse diximus, cum quattuor milibus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 27:1)
Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 34:3)
Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 10:2)
Gobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 15:3)
Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 4:1)
Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remi- sisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 5:1)
Cum premeret obsidio Grumentum, servi relicta domina ad hostes transfugerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:2)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION