라틴어 문장 검색

Hac tristi legatione audita, in nimios ploratus et lamenta cor Baldewini defluxit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:2)
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
Sanguine vero occisorum tota via defluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:2)
Nunc autem velut homo cautus et gnarus bellicae artis, ut Turcorum superbiam et virtutem intellexit defluxisse, et nihil praeter fugam meditari, Christianorum vero victrices aquilas cum magna vociferatione insequi plurimum gavisus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:3)
Ad ultimum vero videns Boemundus suos defluxisse, plurimos ad auxilium imperatoris migrasse, et minus ac minus in assultu urbis eos laborare, consilio suorum credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:1)
Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et defluant unguenta mea.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:12)
Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:18)
quia anima vitam corpori tradit, caro autem mortem animae transfundit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:10)
si quis corporis decorem diligit, non ipsum hominem, sed carnis diligit pulchritudinem, quae tamen cito marcescit et defluit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:18)
et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:7)
ille autem qui cibum suum coquere nesciebat, fatigatus atque deficiens defluebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:6)
Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:15)
unus quo sanguinem velut quodam sinu suscipit, et transfundit in venas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:19)
ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis, et tamquam regale arcae adjungeret, ex quo cum sensus omnes ad caeteras partes corporis transfunderentur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:5)
Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION