라틴어 문장 검색

A facie verbi parturiet fatuus tamquam parturiens a facie infantis;
어리석은 자는 들은 말 때문에 아이 낳는 여자처럼 진통을 겪으리라. (불가타 성경, 집회서, 19장11)
Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua.
(친구들) 자기 연인에게 몸을 기댄 채 광야에서 올라오는 저 여인은 누구인가? (여자) 사과나무 아래에서 나는 당신을 깨웠지요. 거기에서 당신 어머니가 당신을 잉태하셨답니다, 거기에서 당신을 낳으신 분이 당신을 잉태하셨답니다. (불가타 성경, 아가, 8장5)
Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:1)
Ante colles ego parturiebar.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:28)
Quid enim apertius ad aeternam generationem Verbi quam id quod ipsa sapientia perhibet se ante constitutionem mundi conceptam esse et parturiri, et se cum Patre aeternaliter permanentem semper ludere coram eo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:32)
Quippe quod conceptum parturitur, utique in ipso est a quo generatur, et sapientia in ipsa substantia sive in essentia potentiae est, cum ipsa scilicet quaedam sit potentia, sicut posterius ostendemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:33)
Tale est ergo sapientiam conceptam parturiri a Deo, ac si dictum sit ipsam sapientiam ex ipsa Patris substantia, ex qua est, gigni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:34)
Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
nunc quos genuerat, iterum parturiens;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:33)
Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:19)
quia pecunia non parturitur, sed gratia;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:23)
Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum propheta:
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:31)
Sic enim conformari sibi debent amici, ut statim cum alter alterum viderit, etiam similitudo vultus unius in alterum transfundatur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:45)
cum haec amicitia ad quam hic paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:17)
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens Sponte nec externo tellus adiuta colono, Nature contenta manu Zephirique fauore, Parturit et tanta natorum prole superbit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION