라틴어 문장 검색

Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장4)
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장1)
Silures id quoque damnum intulerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장4)
quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 4:2)
ut captam Italiam persultare, ut suas legiones colere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장2)
Germani notis vadis persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circumvenientes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장2)
Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:3)
tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 18:2)
Cumque tu, Cesaris et Augusti successor, Apennini iuga transiliens veneranda signa Tarpeia retulisti, protinus longa substiterunt suspiria lacrimarumque diluvia desierunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 46:4)
Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:26)
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum transilit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X62)
plus hominum es iam in pelago, veniet classis quocumque vocarit spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum aequora transiliet, sed longe Calpe relicta audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV96)
Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 10:1)
Atesim flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant, ingesta silva obrutum transiluere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION