라틴어 문장 검색

Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata modo officia obiens ac publicorum munerum expers.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 1:1)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
scaena autem quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 243)
ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur in- terior:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 245)
tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:2)
quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 278:1)
his peractis, quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universo senatu prosequente escendit atque ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 535:1)
hane autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Veios transmigraremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 564:1)
si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 572:2)
si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION