라틴어 문장 검색

hane autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Veios transmigraremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 564:1)
si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 572:2)
mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 63:1)
hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit quam quod me ac meos vinci passus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 107:1)
si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장35)
volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION