라틴어 문장 검색

Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IX3)
nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit frigus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 302)
tranat transvolat, ut nare per aestatem liquidam suspexeris agmen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2459)
caeduntque securibus umida vina etiam vinum natu- raliter calidum illic gelatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3641)
nam illic non nascitur, sicut paulo post ipse docet dicens "fer- mento atque acidis imitantur vitea sorbis". sane volunt phy- sici vinum non gelare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3643)
ita enim gelare dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3645)
totae solidam in glaciem vertere l. fossae ad sic- candos agros paratae, cum alibi tantum incrustentur, illic usque ad imum gelantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3651)
aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 4:6)
transmissa raptim praeda cassos dentium eludit ictus incruentam transvolans inpune linguam, ne retentam mordicus offam molares dissecarent uvidi, os omne transit, et palatum praeterit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium28)
hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert lubrica, commendat quod perniciosa voluptas, quod velut excitus difflato pulvere ventus praeterit, exemplo tenuis quod transvolat umbrae, his aegras animas morborum pestibus urget praedo potens, tacitis quem viribus interfusum corda bibunt hominum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1102)
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
merce doloris emi spem luminis et diem perennem, omne malum volucri cum tempore transvolare cursim, nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.16)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
nam transvolat in medio posita et fugientia captat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION