라틴어 문장 검색

namque expeditos ex singulis legionibus trecenos milites esse iusserat.
(카이사르, 아프리카 전기 75:8)
[Quarum omnium rerum] summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 29장2)
Fiunt pedum nonaginta milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:4)
Vel si quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 6:1)
legata non ultra civilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, legionariis aut cohortibus civium Romanorum trecenos nummos viritim dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장4)
Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius destinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장1)
at L. Volusius egregia fama concessit, cui tres et nonaginta anni spatium vivendi praecipuaeque opes bonis artibus, inoffensa tot imperatorum amicitia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장5)
addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장2)
cum hoc ipsum vere gloriantem audierim in funere matris suae, quam extulit annorum nonaginta, cum ipse esset septem et sexaginta, se numquam cum matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse in simultate, quam prope aequalem habebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 17장 1:2)
populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:3)
populo hortos circa Tiberim publice et uiritim trecenos sestertios legauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:4)
modo quadringenos, modo trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:2)
legauit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:6)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)
congiarium populo bis dedit trecenos sestertios, totiens abundantissimum epulum senatui equestrique ordini, etiam coniugibus ac liberis utrorumque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 17장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION