라틴어 문장 검색

nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima familia extingueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장3)
ceterum si patribus videretur, daturum liberis eius ducena sestertia singulis, qui sexus virilis essent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장10)
nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장5)
et Caesar quamvis posthabitam decies sestertii dote solatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장5)
M. Piso exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장11)
utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset ut sedes inter Vestalium consideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장9)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino decreta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장6)
adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장7)
ut minus decora haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis modum usque ad dena sestertia quem egressi repetundarum tenerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장13)
ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장4)
Pallanti, quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies sestertium censuit consul designatus Barea Soranus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장3)
et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)
eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION