라틴어 문장 검색

Haec eximie mentita ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum trepidatione perferente finitum est iudicium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:9)
Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:1)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)
Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 7:1)
18. Sit Motus Decimus Octavus, Motus Trepidationis, cui (ut ab astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:1)
Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis.
(불가타 성경, 집회서, 4장34)
Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장14)
Quare pronuntiandum est, nec ulla trepidatione dubitandum, quod quemadmodum per se constantis quantitatis unitas principium et elementum est, ita et ad aliquid relatae quantitatis aequalitas mater est. Demonstravimus enim, quod hinc et eius procreatio prima foret et in eam rursus postrema solutio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 5:2)
Pauidus ac fugax non metuenda formidat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:17)
Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire.
(카이사르, 아프리카 전기 82:1)
cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:2)
Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장25)
Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:4)
Ira, trepidatio, pondus, jactus, cursus inimica sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:4)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION