라틴어 문장 검색

Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
너는 잊었다, 너를 만드신 주님을 하늘을 펼치시고 땅의 기초를 놓으신 분을. 압제자가 너를 멸망시키기로 작정하였다고 너는 날마다 그의 노여움 앞에서 줄곧 겁을 내고 있다. 그러나 압제자의 노여움이 어디 있느냐? (불가타 성경, 이사야서, 51장13)
XI. Talique exitu crucis mortificationem, quam iugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini sui secutus vestigia, consummavit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:1)
Cui humano obsequio famulantes satagant illi placere ea munditia, quam ei perpetuo placuisse manifestant membra incorrupta, et, si non possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis iugi mortificatione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:5)
deinde contumelias, quas recenter nunc in ejus praesentia fecissent, scilicet in palatii sui destructione, in proximi sui mortificatione, in leonis sui occisione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:6)
Item mortificatio, quae mortis quaedam imitatio est, explicatur, atque a multiplici utilitate similiter commendatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:2)
XXIII, 10), id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, justorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:21)
Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:22)
Hortatur ad contemptum mortis, ejusdemque usum, id est, mortificationem, in hacce vita imitandum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:1)
Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 248:1)
id quod vocant mortificationem argenti vivi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:17)
Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:7)
Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:24)
Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장14)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장17)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION