라틴어 문장 검색

ille autem prope iam mediis versatur in undis, nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:2)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
Victor propositi simul ac perueneris illuc,sic positum seruabis onus, ne forte sub alafasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,ut uinosa glomus furtiuae Pyrria lanae,ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 135)
atquiet genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장5)
et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:9)
Nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus suffocatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:13)
multo amplius in terra, quae spinas et tribulos generat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:24)
dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo non dubitaturi fugitivum dicere piscem depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum veterem ad dominum debere reverti, si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo, ne pereat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV20)
Molli consurgit Amyclas, Quem dabat alga, toro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:32)
Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli, Quam possis niveam dicere iure tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIX4)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis, Aurea quidquid habet divitis unda Tagi, Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga, Quidquid et in nidis unica servat avis, Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XVII2)
alga herba, quae in mari nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 423)
tribulique genus spinae, quod donec viret mollia folia habet, ubi inaruerit asperantur in spinas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1532)
hos tribulos sparsisse pugnaturus cum Romanis Hannibal dicitur fugamque simulasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1533)

SEARCH

MENU NAVIGATION