라틴어 문장 검색

Teumesius implet terga leo et gemino lucent hastilia ferro, aspera volnifieo subter latus ense riget Sphinx, iam regnum matrisque sinus fidasque sorores spe votisque tenet, tamen et de turre suprema attonitam totoque exstantem corpore longe respicit Argian;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권36)
"nam video, quae noster signa Menoeceus, quae noster regat arma Creon, quam celsus aena Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권130)
omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus - necdum aderat virtus - non mens, non dextra quiescit, non avida arma vacant, ipsa insanire videtur Sphinx galeae custos, visoque animata cruore emicat effigies et sparsa orichalca renident:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권290)
"aut ubi segnis eras, dum Martius impia serpens stagna bibit, dum Cadmus arat, dum victa cadit Sphinx, dum rogat Oedipoden genitor, dum lampade nostra in thalamos Iocasta venit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권264)
nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust coniectore, qui Sphingi interpres fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 368)
tridenti autem pro tridente, dativum pro ablativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1457)
ergo quia 'tridens' nomen est, 'tridente' debuit dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 61020)

SEARCH

MENU NAVIGATION