라틴어 문장 검색

Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장2)
crispo densantur gramine colla;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:104)
Idque tripertito dividitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:5)
Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:3)
tunc tripertitum exercitum pluris in manus dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장6)
tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장5)
Itaque signo receptui dato densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 25:1)
Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 7:1)
spes nulla datur, sic undique densant terrigenae iam signa duces, clamorque tubaeque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 659:1)
Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:2)
Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 6:2)
Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:2)
inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram verberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa volabant corpora multa vaporis et aëris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:11)
Densaturque globus, quantum pede prima relato Constrinxit gyros acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:38)
At medii robur belli fortissima densant Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION