라틴어 문장 검색

Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
Stellatis axibus agger Erigitur, geminasque aequantes moenia turres Accipit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:30)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
qui tripodas sentis tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3601)
vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii serpentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3602)
togam autem duplicem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat 'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26227)
stellatum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit, ne totus a rege discedere videretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26228)
sacri tripodes sic pulchri, ut sacros putares:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1101)
amazoniam quasi Amazoniam, ut sacri tripodes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3111)
cortina cortina dicta est aut quod cor teneat, aut quod tripus saeptus erat corio serpentis, ut diximus supra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3471)
qui post, recepta sanitate, cum expiationem parricidii ab Apolline petisset nec ab eo responsa meruisset, ira concitus cortinam ipsam et tripodem Apollinis sustulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29923)
ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 42:3)
nec vero Atlans sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:1)
sacratae vatis horrescunt comae, Tripodes moventur, mugit adytis Religio, Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.3)
sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 163:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION