라틴어 문장 검색

Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:5)
M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse?
(아풀레이우스, 변명 16:12)
ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos.
(아풀레이우스, 변명 16:13)
triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 5:1)
est ea quoque corona quae ovalis dicitur, est item postrema oleaginea, qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 4:1)
Triumphales coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 5:1)
Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 24:1)
Caecilius in comoedia quae inscribitur Triumphus vocabulo isto utitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 10:1)
Quintus autem Metellus Numidicus, in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 4:2)
vix superat quin triumphus decernatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 6:4)
vix superat, ut triumphus decernatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 9:3)
Ambo reges separatim miserunt, atque interea conviviis et triumphis tempus protrahebant, rege hoc agente ut comes in eius potestate esset antequam Philippus discederet, rege etiam Castiliae in hoc conveniente ut res manifestius a se extorta putaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:30)
Postquam autem comes Suffolciae ad turrim perductus esset (quod maxime Henricus expetebat) cessarunt triumphi, regesque mutuo sibi valedixerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:5)
Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut authoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:9)
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION