라틴어 문장 검색

sic in Aeneide "nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 263)
unde est "quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1313)
Quadrigarius quarto "inter venas saxi". abstrusum latentem et quasi divinitus absconditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1352)
quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis- que facile traduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:4)
in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:2)
Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale it posse reperire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:3)
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:1)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
O canis, merito iaces, Qui concupisti subito regales opes, Trivio conceptus, educatus stercore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.5)
"Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:16)
[Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:7)
Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 4:4)
Abstrusa caeco carcere et saxo exigat aevum, et per omnes torta poenarum modos referre quem nunc occulit forsan volet inops egens inclusa, paedore obruta, vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus aethere negate sero subcumbet malis.
(세네카, 아가멤논 18:6)
longinqua clausa abstrusa diversa invia emetiemur, nullus obstabit locus:
(세네카, 파이드라 13:20)
abstrusum, abditum
(세네카, Phoenissae 255:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION