라틴어 문장 검색

Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut videatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusivam severam et diligentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:10)
Itaque simili modo fieri potest, ut aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:11)
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)
deinde per embolum trudunt radicem vel hujusmodi farcimentum in foramen alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:8)
Tum vero partibus aliis alias per successionem trudentibus, fertur totum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:29)
extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:5)
Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장58)
siquidem mens in illis labat, in hoc constat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장2)
eo facto id necesse est labet et facile auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장47)
Idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장17)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장199)
Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장19)
At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장29)
Praeter haec etiamnum a lateribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장35)
Dein, si qua labant et ex facili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장69)

SEARCH

MENU NAVIGATION