라틴어 문장 검색

Hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:7)
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:4)
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:2)
Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam uelocissimos delegit et cum iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proximum diem constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장11)
Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:4)
Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:4)
tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:3)
monstra superavit prius quam nosse posset, gemina cristati caput angues ferebant ora, quos contra obvius reptabat infans igneos serpentium oculos remisso lumine ac placido intuens;
(세네카, Hercules Furens 3:8)
Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno fumida Baiarum stagna tepentis aquae, qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, et sonat Herculeo structa labore via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 181)
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis cum quateret lento murmure saxa Iouis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 44)
"adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 437)
Sederat exserto bellatrix pectore Roma, cristatum turrita caput, cui pone capaci casside prolapsus perfundit terga capillus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 4)
tandem murmure bucinae strepentis snspensas tubicen vocans quadrigas effundit celeres in arva currus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium76)
nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, dux veterane, colligere et peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION