라틴어 문장 검색

In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:14)
In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장3)
succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
(불가타 성경, 아모스서, 1장14)
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장10)
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장3)
Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 37장3)
Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장4)
labentem patriam sacris ululatibus Attis personat et torvi lacrimis maduere leones.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:183)
genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)
Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent divitiae spoliisque diu quaesita supellex pulsaretque tuas ululatus coniugis aures, coniugis, invicto dudum quae freta marito demens Ausonidum gemmata monilia matrum Romanasque alta famulas cervice petebat!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:246)
ululatibus Ide bacchatur;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:104)
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
qui per diem visu, per noctem ululatibus et gemitu coniuges aut liberos noscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장8)
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장3)
et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION