라틴어 문장 검색

Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
또한 우유는 두통과 심각한 열 또는 과도한 갈증이 발생하거나, 가슴이 팽창하거나, 또는 다량의 소변이 있거나 피가 독처럼 흘러 갈 경우에, 오래가며 잘 낫지 않는 미열인 상황처럼 결핵인 상황에서도 적절하게 투여될 수 있다. (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장55)
Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:7)
Praeterea pulchrius accipiter suo volatu ingeniosam capit alaudam quam pigram qualiam et linea recta volantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 3:11)
Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:1)
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam Quae febris exagitet tumentem:
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 3:2)
Nassovi secura tui, desiste tumentes Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:1)
Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:1)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Non aeque exultat flagranti corde Sibylla, Hospite cum tumet incluso, et praecordia sentit
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:5)
Virginis in dextra, foliorum crine comatus, Flore tumens, fructus expectans, ramus oliue Pubescit nec matris humi solacia querit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:13)
Gramatice tractus pertractat apostata noster, Pigrius in dictis torporis somnia passus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:5)
Ergo puella gerens tanti sollempnia cultus, Non animum sepelit nec pigra per ocia sese Distrahit aut animi uires effeminat, immo Exercet studiis totam cum corpore mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:16)
Non ibi luget hyems, non ueris gracia ridet, Non tumet autompnus, sed tantum fulminat estas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:2)
Hoc solo magis illa stupet meliusque mouetur, Qua nexus mediante fide, quo federe pacis Frigida conueniunt calidis, fluitancia pigris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION