라틴어 문장 검색

quin assumptis copiis jam tertio bello lacessitum, plurimisque insidiis vexatum superavit, ac in fugam misit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:4)
Hac in potentia et virtute armorum suorum tot peregrinis attritis, nimium gloriantes Ascalonitae et caeteri gentiles regis Babyloniae, mox adfuerunt in campestribus Rames ut expugnarent urbem, ejus habitatores bello lacesserent, si forte aliqui prodirent ex ea, prout solitum semper eorum audacia habebat resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 18:1)
et regionem undique graviter depopulati sint, Baldewinum assiduis oppugnationibus lacessentes, civitatem quoque plurimis assultibus aggravantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:2)
Ut autem intravit terminos et confinia civitatis in hac manu forti, in splendore signorum et galearum ex serenissimis radiis aestivi solis, in grandi sonitu tubarum et tumultuosa populi adventione, Turci comperta per exploratores illius approximatione, avulsis tentoriis ab obsidione recesserunt, et in terram civitatis Caran, quae sex milliaribus distabat a Rohas, relocatis castris consederunt, donec scirent et intelligerent, si regis viribus et copiis possent occurrere et resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:1)
Et spatio diei illic considentes, custodes Christianorum lacessentes, nullo eis ingenio nocere aut praevalere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:2)
[0688B] Eodem quoque tempore ejusdem mensis Augusti, quo haec fiebant, Ascalonitae gavisi absentia et diutina expeditione regis Baldewini, aestimantes modicas vires militum Jerusalem remansisse, quingentis equitibus ascitis, decreverunt civitatem obsidere et expugnare et viros qui erant in arce turris David bello lacessere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:1)
Jam enim in calumniis et praedis et aggravatione Christianorum curriculo trium mensium potenter obsederant, omnia vastantes, nulli parcentes, nocte ac die insidiis invigilantes, milites Tabariae crebris assultibus et bello lacessentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:8)
Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et , multitudine vigenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 5:1)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)
Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:2)
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)
Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 48:1)
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam."
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 14:1)
Cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens, ut quiescentes eos tamquam in suis, nec lacesseret quisquam nec vexaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:2)
Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION