라틴어 문장 검색

Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:38)
Fortuna praepropera magna molientes et nonnihil turbulentos reddit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:2)
Cum propius Tauridem accessisset distensis suis navibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente adversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum advertit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:3)
Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.
(카이사르, 내란기, 1권 5:3)
Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:1)
Socors et somniculosum genus id mancipiorum,otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:1)
Pompeius agitandi adversus Marcum Lepidum odii nanctus, ut socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque etiam Asiae sorte depellendum incusavit, adverso senatu qui Lepidum mitem magis quam ignavum, paternas ei angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam ignominiae habendam ducebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 32장3)
At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia, componit ad Caesarem codicillos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장1)
adici coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis infaustus ignaviam saevitia tegat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장4)
suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장2)
accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장2)
modo turbulenti tribuni, modo consules praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장4)
gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장3)
plus apud socordem animum laetitia quam cura valuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장5)
is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION