라틴어 문장 검색

Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장2)
Commodum est etiam lino cotidie ventrem metiri et, qua conprehendit alvum, notam imponere, posteroque die videre, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장40)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장41)
frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장18)
Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장65)
Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ὨΜΟΠΆΤΑΣGraeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장66)
si tussis non est, potui frigidum dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장73)
Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장11)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장9)
quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장12)
Neque utilia sunt quae urinae movendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장9)
10 Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장1)
spiritu retento currere, sed minime in pulvere, ac lectione uti vehementi, quae primo impedita tussi, post eam vincit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION