라틴어 문장 검색

ergo sermo oritur, non de villis domibusve alienis,nec male necne Lepos saltet;
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장49)
Offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam vovisti, quam conceperis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:15)
Semina praeterea linquontur necne animai corpore in exanimo?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:2)
eadem vero sint lumina necne, umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, nec possunt oculi naturam noscere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:3)
Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:2)
harena quaeritur, habeat necne nomen hoc adspirationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1721)
quis enim vere potest scire, Turno data sint, necne, responsa?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1343)
Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:4)
Hic ego vehemens ille consul, qui verbo civis in exilium eicio, quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud M. Laecam fuisset necne.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 13:1)
in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:1)
nec vero potest quisquam de bonis et malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 95:2)
itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 41:5)
ampulla enim sit necne sit, quis non iure optimo irrideatur, si laboret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 43:3)
admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:11)
utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION