라틴어 문장 검색

Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster, utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper, ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV21)
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII96)
Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis occurras, fronte obducta ceu Marsya victus, quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX1)
quid enim ulla negaverit udis inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X128)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Stagna udi texere soli laxaeque paludes Depositum, Fortuna, tuum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:2)
Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces, Et qua Pontinas via dividit uda paludes, Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:1)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)
Mox uda receptis Membra fovent armis, gelidosque a gurgite cursu Restituunt artus, donec decresceret umbra, In medium surgente die.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:15)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Impendisse pudet lacrimas in funere mundi Mortibus innumeris, ac singula fata sequentem Quaerere, letiferum per cuius viscera vulnus Exierit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:35)
Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos, Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:3)
Vadimus in campos steriles, exustaque mundi, Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae, Siccaque letiferis squalent serpentibus arva, Durum iter.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION