라틴어 문장 검색

eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:16)
quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:2)
Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:1)
Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:2)
Omne boni precium nimio uilescit in usu, Fitque mali gustu dulcius omne bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:17)
Vitat auis taxum, quam gustu teste probauit.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:11)
qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
(아풀레이우스, 변명 33:6)
coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:5)
Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:1)
"Nunc etiam cogitas, ut video, gustu-lum nobis praeparare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:10)
Ex quinque his sensibus quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεισ appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VI 2:1)
Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VI 3:1)
quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omium foedissima est, cum hae duae bestiarum etiam sint, reliquae hominum tantum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 1:2)
gustus, tactus, odoratus, visus, auditus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 2:2)
Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Graeci appellant vel ἀκρατεῖσ vel ἀκολάστουσ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION