라틴어 문장 검색

ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;
지옥에서는 그들을 파먹는 구더기도 죽지 않고 불도 꺼지지 않는다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장48)
Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
그의 집 대문 앞에는 라자로라는 가난한 이가 종기투성이 몸으로 누워 있었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 16장20)
et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
그는 부자의 식탁에서 떨어지는 것으로 배를 채우기를 간절히 바랐다. 그러나 개들까지 와서 그의 종기를 핥곤 하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 16장21)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit.
그러자 즉시 주님의 천사가 헤로데를 내리쳤다. 그가 그 영광을 하느님께 돌리지 않았기 때문이다. 그리하여 그는 벌레들에게 먹혀 숨을 거두었다. (불가타 성경, 사도행전, 12장23)
Possunt ex uno corpore innumeros vermes vivificare, cum jam ipsum corpus non valet animare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:16)
Qui tandem ad summam inopiam perductus, iudicio Dei vitam finivit, vermibus consumptus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:5)
Haec est vermis, cujus morsu morbi data mentis sanitas contabescit in saniem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:3)
Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:5)
Plurimi autem inertis vulgi, qui sitis intolerantia arctabantur, dum sic licentiam bibendi acciperent, lubricos vermes et aquatiles deglutiebant, et sic tumefacto gutture aut ventre exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:7)
Nam Salomon ait, "Sicut tineavestimento et vermis ligno, ita tristicia nocet hominis cordi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 78:2)
"Sicut tinea vestimentoet vermis ligno, ita tristitia nocet hominis cordi;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:17)
cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:9)
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:12)
quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:2)
Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION