라틴어 문장 검색

Mortuo igitur tam egregio duce et nobilissimo Christi athleta, maxima lamenta et nimius ploratus omnibus illic Christianis, Gallis, Italicis, Syris, Armeniis, Graecis et gentilibus plerisque, Arabibus, Sarracenis, Turcis fuere per dies quinque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:3)
Hac tristi legatione audita, in nimios ploratus et lamenta cor Baldewini defluxit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:2)
Sed fama haec crudelis Jerusalem transvolans, omnes eam inhabitantes vehementer perterruit, et in luctum ac ploratum tota civitas conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:2)
alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum, ferum ululantes et lugubre, conviciis Romanos incessebant et Caesarem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:2)
Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, Marha marha (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 10:1)
Sonitu enim adventantium perciti, exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 6:1)
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 2:1)
Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:2)
Dum natura iubet natos ululare lupinos, Turba lupina furit, federa rupta querens.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:6)
"Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:7)
Servus bonae frugi, cum pro foribus domus et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 20:1)
Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 7:1)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION