라틴어 문장 검색

alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum, ferum ululantes et lugubre, conviciis Romanos incessebant et Caesarem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:2)
Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, Marha marha (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 10:1)
Sonitu enim adventantium perciti, exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 6:1)
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 2:1)
Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:2)
Nam Ioue dante trabem, trabis ictu flumine moto, Demersit subitus guttura rauca timor.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:4)
Dum natura iubet natos ululare lupinos, Turba lupina furit, federa rupta querens.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:6)
"Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:24)
"Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:100)
Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos:
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:7)
Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:3)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION