라틴어 문장 검색

nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.28)
"quas pelagi fauces non sic tenuisse vel illum crediderim cui ruptus Athos, cui remige Medo turgida silvosam currebant vela per Alpem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 244)
hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:3)
At flavum caput umidumque late crinem mollibus impeditus ulvis Vulturnus levat ora maximoque pontis Caesarei reclinus arcu raucis talia faucibus redundat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana17)
stetit arduus alto amne, manuque genas et nexa virentibus ulvis cornua concutiens sic turbidus ore profundo incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권194)
saltus duo alti angusti silvosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 20:2)
nonnulli ex ulva palustri componunt tuguria tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장18)
In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis calcetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장17)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION