라틴어 문장 검색

mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:1)
sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:2)
402 14 turpe (αἰσχρόν) solum vel summum malum v. bonum Ulciscendi libido v. ira ultimum in malis 436 19 umbratilis vita 293 28 440 5 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.220)
nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION